HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT XXVII: De sanctimonia sacerdotum

#Levit. XXI#Levit. X#Levit. XXII-XXIII#Num. XXVIII-XXIX#Esther IX#III Reg. VIII#I Esdr. III#II Mach. VIII#Joan. X

De sanctimonia quoque sacerdotum agens Dominus, primo de minoribus sacerdotibus agit, ne contaminarentur in mortibus civium suorum, nec etiam principis populi, nisi tantum super matre, et patre, filio, et filia, fratre, et sorore virgine, ne scilicet lavarent, vel sepelirent, vel plangendo tangerent mortuos alios; nec aliis tantum prohibitas, eis interdixit uxores, sed nec habere concubinas, nec in uxorem ducere scortum, nec ancillam, nec captivam, nec viduam, nec repudiatam, nec eas quae de cauponibus, et pandocibus, id est apothecis venalibus vitam agunt. Pontificem vero ad nullum omnino mortuum ingredi voluit. Unde et dominus papa nullis exsequiis interesse dicitur. Nec uxorem ducere, nisi virginem, et tantum de populo suo. Sed nec parochia domini papae muros urbis excedit. In commune vero praecepit, ne sacerdos in diebus vicis suae cum ministrare deberet, vinum biberet, aut omne quod inebriare potest, ut sciret discernere inter sanctum et profanum, mundum et immundum, et doceret filios Israel legitima terrae, quae locutus erat Dominus, et ne sacerdos dum quandoque immundus esset, accederet etiam ad tangenda ea, quae offerebant filii Israel. Patet quoque si sacerdos evangelicus quotidie ministrat, assiduam debet habere munditiam. Addidit quoque Dominus de solemnitatibus legalibus. Sed quia plenius de his in libro Numeri diffinitur, et nos ibidem de illis prosequemur. Prima die Septembris festum Tubarum, vel clangores pro liberatione Isaac, quod cereorum dicitur; decima die ejusdem mensis festum Propitiationis, quia cum fecissent vitulum, orante Moyse, propitiatus est eis Deus; decima quinta die festum Scenopegiae, quod est fixio tabernaculorum, quod est festum Patris. Cum enim Patri ascribatur potentia, magna fuit potentia Dei, quod vestes eorum non sunt attritae per quadraginta annos. Sed habent modo alia festa, Phurim, id est sortium, quia sors in contrarium cecidit, ut in Esther legitur, quia occisuros occiderunt. Encoenia tria, id est dedicationes: in autumno, quae fecit Salomon; in vere, quae Zorobabel, aliisque reversi de Babylone; in hieme, quae fecerunt Machabaei. De quo in Evangelio: Facta sunt encoenia in Hierusalem; et hiems erat.